[230] EPISTOLA XXX.

Illustri ac generoso Domino,

Domino GUILIELMO,

Comiti de NASSAU, Gubernatori FRISIAE;

ac Dominis DEPUTATIS ejusdem Provinciae.

Nobiles Prudentesque Domini,

Cum per literas, primo Februarii datas, mihi dederit in mandatis Majestas Sua, ut Ordines Provinciarum Generales, quaenam sit, in hoc pacis negotio, sua mens atque voluntas, certiores facerem: Quae quidem literae, quod aliquanto longius ventum secundum expectaverant, non ante septimum vigesimum ejusdem mensis in manus meas pervenerunt, continuoque illarum sententiam Ordinum Generalium Concilio & verbis exposui & scripto comprehensam tradidi: Quando quidem in illo Concilio soli jam relicti sunt Hollandiae Deputati vestrique, caeteris non ita nuper domum reversis: Non potui committere, quin, ut mihi fuerat imperatum, earundem literarum capita summamque vobis etiam impertirem, Suaeque Majestatis nomine vos obsecrarem, ut, caussae magnitudine ponderata, rationibusque vestris omnibus undequaque subductis, ita demum consilia moderemini, ut in usum patriae commodissimum vedebitur; neque vos tam salutaris hujus consilii repudiati in posterum unquam poeniteat. Qua in re ut Majestati suae quam expeditissime respondo vestro satisfiat, vos etiam atque etiam rogo, nequid illi deinceps occasionis detur de mora cunctationeque vestra conquerendi; Intereaque DEM OPT. MAX. obtestor, uti vos

Nobiles Prudentesque Domini, incolumes florentesque tueatur. Hagae Comitis, II. Martii LXXXVIII stylo vet.

Dom. Vest. Deditissimus,

H. KYLLYGREUS.